quot prius aeratae steterant ad litora proraereddunt se totidem facies pontoque feruntur.Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipseturbatis Messapus equis, cunctatur et amnisrauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.At non audaci Turno fiducia cessit;ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipseauxilium solitum eripuit, non tela neque ignesexspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucrisnec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.Terra autem in nostris manibus, tot milia gentesarma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:sat fatis Venerique datum, tetigere quod arvafertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contrafata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,coniuge praerepta: nec solos tangit Atridasiste dolor solisque licet capere arma Mycenis.Sed periisse semel satis est: peccare fuissetante satis penitus modo non genus omne perososfemineum. Quibus haec medii fiducia vallifossarumque morae, leti discrimina parva,dant animos. At non viderunt moenia TroiaeNeptuni fabricata manu considere in ignis?Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallumapparat et mecum invadit trepidantia castra.Non armis mihi Volcani, non mille carinisest opus in Teucros; addant se protinus omnesEtrusci socios, tenebras et inertia furtaPalladii caesis summae custodibus arcisne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:luce palam certum est igni circumdare muros.Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasgaesse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,quod superest, laeti bene gestis corpora rebusprocurate, viri, et pugnam sperate parari.Interea vigilum excubiis obsidere portascura datur Messapo et moenia cingere flammis.