Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;candida per silvam cum fetu concolor alboprocubuit viridique in litore conspicitur sus.Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentemleniit, et tacita refluens ita substitit unda,mitis ut in morem stagni placidaeque paludissterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,miratur nemus insuetum fulgentia longescuta virum fluvio pictasque innare carinas.Olli remigio noctemque diemque fatigantet longos superant flexus variisque tegunturarboribus viridisque secant placido aequore silvas.Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,cum muros arcemque procul ac rara domorumtecta vident, quae nunc Romana potentia caeloaequavit, tum res inopes Euandrus habebat:ocius advertunt proras urbique propinquant.Forte die sollemnem illo rex Arcas honoremAmphitryoniadae magno divisque ferebatante urbem in luco. Pallas huic filius una,una omnes iuvenum primi pauperque senatustura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.Ut celsas videre rates atque inter opacumadlabi nemus et tacitis incumbere remis,terrentur visu subito cunctique relictisconsurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallassacra vetat raptoque volat telo obvius ipseet procul e tumulo: Iuvenes, quae causa subegitignotas temptare vias, quo tenditis? inquit.Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab altapaciferaeque manu ramum praetendit olivae:Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,quos illi bello profugos egere superbo.Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectosDardaniae venisse duces socia arma rogantis.