Aeneas Anchisiades et fidus Achatesmultaque dura suo tristi cum corde putabant,ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.Namque inproviso vibratus ab aethere fulgorcum sonitu venit, et ruere omnia visa repenteTyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:arma inter nubem caeli regione serenaper sudum rutilare vident et pulsa tonare.Obstipuere animis alii, sed Troius herosagnovit sonitum et divae promissa parentis.Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quaere profecto,quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auraslaturam auxilio.Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undasscuta virum galeasque et fortia corpora volves,Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab altoet primum Herculeis sopitas ignibus arasexcitat hesternumque larem parvosque penatislaetus adit: mactant lectas de more bidentisEuandrus pariter, pariter Troiana iuventus.Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.Quorum de numero qui sese in bella sequanturpraestantis virtute legit; pars cetera pronafertur aqua segnisque secundo defluit amni,nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonispellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.Fama volat parvam subito volgata per urbem,ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.vota metu duplicant matres, propiusque pericloit timor, et maior Martis iam apparet imago.tum pater Evandrus dextram complexus euntishaeret inexpletus lacrimans, ac talia fatur:O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,