Romanoque foro et lautis mugire Carinis.Ut ventum ad sedes: Haec, inquit, limina victorAlcides subiit, haec illum regia cepit.Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignumfinge deo rebusque veni non asper egenis.dixit et angusti subter fastigia tectiingentem Aenean duxit stratisque locaviteffultum foliis et pelle Libystidis ursae.Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.At Venus haud animo nequiquam exterrita materLaurentumque minis et duro mota tumultuVolcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureoincipit et dictis divinum adspirat amorem:Dum bello Argolici vastabant Pergama regesdebita casurasque inimicis ignibus arces,non ullum auxilium miseris, non arma rogaviartis opisque tuae nec te, carissime coniunx,incassumve tuos volui exercere labores,quamvis et Priami deberem plurima natiset durum Aeneae flevissem saepe laborem.Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numenarma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.Aspice qui coeant populi, quae moenia clausisferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertiscunctantem amplexu molli fovet. Ille repenteaccepit solitam flammam, notusque medullasintravit calor et labefacta per ossa cucurrit:non secus atque olim tonitru cum rupta coruscoignea rima micans percurrit lumine nimbos.Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.Tum pater aeterno fatur devinctus amore:Quid causas petis ex alto? Fiducia cessitquo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabantstare decemque alios Priamum superesse per annos.Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,