At specus et Caci detecta apparuit ingensregia, et umbrosae penitus patuere cavernae:non secus ac siqua penitus vi terra dehiscensinfernas reseret sedes et regna recludatpallida, dis invisa, superque immane barathrumcernatur, trepident inmisso lumine manes.Ergo insperata deprensum luce repenteinclusumque cavo saxo atque insueta rudentemdesuper Alcides telis premit omniaque armaadvocat et ramis vastisque molaribus instat.Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)evomit involvitque domum caligine caeca,prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antrofumiferam noctem commixtis igne tenebris.Non tulit Alcides animis seque ipse per ignempraecipiti iecit saltu, qua plurimus undamfumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentemcorripit in nodum complexus et angit inhaerenselisos oculos et siccum sanguine guttur.Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,abstractaeque boves abiurataeque rapinaecaelo ostenduntur, pedibusque informe cadaverprotrahitur. Nequeunt expleri corda tuendoterribilis oculos, voltum villosaque saetispectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.Ex illo celebratus honos, laetique minoresservavere diem, primusque Potitius auctoret domus Herculei custos Pinaria sacri.Hanc aram luco statuit, quae maxuma semperdicetur nobis et erit quae maxuma semper.Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudumcingite fronde comas et pocula porgite dextriscommunemque vocate deum et date vina volentes.Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbravelavitque comas foliisque innexa pependitet sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnesin mensam laeti libant divosque precantur.Devexo interea propior fit Vesper Olympo,