auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,tergemini nece Geryonae spoliisque superbusAlcides aderat taurosque hac victor agebatingentis, vallemque boves amnemque tenebant.At furiis Caci mens effera, nequid inausumaut intractatum scelerisve dolive fuisset,quattuor a stabulis praestanti corpore taurosavertit, totidem forma superante iuvencas;atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,cauda in speluncam tractos versisque viarumindiciis raptos saxo occultabat opaco:quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.Interea, cum iam stabulis saturata moveretAmphytrioniades armenta abitumque pararet,discessu mugire boves atque omne querelisimpleri nemus et colles clamore relinqui.reddidit una boum vocem vastoque sub antromugiit et Caci spem custodita fefellit.Hic vero Alcidae furiis exarserat atrofelle dolor: rapit arma manu nodisque gravatumrobur et aerii cursu petit ardua montis.Tum primum nostri Cacum videre timentemturbatumque oculis: fugit ilicet ocior Eurospeluncamque petit, pedibus timor addidit alas.Ut sese inclusit ruptisque immane catenisdeiecit saxum, ferro quod et arte paternapendebat, fultosque emuniit obice postis,ecce furens animis aderat Tirynthius omnemqueaccessum lustrans huc ora ferebat et illuc,dentibus infrendens. Ter totum fervidus iralustrat Aventini montem, ter saxea temptatlimina nequiquam, ter fessus valle resedit.Stabat acuta silex, praecisis undique saxisspeluncae dorso insurgens, altissima visu,dirarum nidis domus opportuna volucrum.Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,dexter in adversum nitens concussit et imisavolsam solvit radicibus; inde repenteinpulit, inpulsu quo maximus intonat aetherdissultant ripae refluitque exterritus amnis.