Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:Egredere o quicumque es ait coramque parentemadloquere ac nostris succede penatibus hospes.excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:Optume Graiugenum, cui me Fortuna precariet vitta comptos voluit praetendere ramos,non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcasquodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;sed mea me virtus et sancta oracula divomcognatique patres, tua terris didita fama,coniunxere tibi et fatis egere volentem.Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,advehitur Teucros; Electram maxumus Atlasedidit, aetherios umero qui sustinet orbesvobis Mercurius pater est, quem candida MaiaCyllenae gelido conceptum vertice fudit;at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.His fretus non legatos neque prima per artemtemptamenta tui pepigi: me, me ipse meumqueobieci caput et supplex ad limina veni.Gens eadem, quae te, crudeli Daunia belloinsequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittantet mare quod supra teneant quodque adluit infra.Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bellopectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentisiamdudum et totum lustrabat lumine corpus.Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum,accipio agnoscoque libens! Ut verba parentiset vocem Anchisae magni voltumque recordor!Nam memini Hesionae visentem regna sororisLaomedontiaden Priamum, Salamina petentem,protinus Arcadiae gelidos invisere finis.Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,