Ut belli signum Laurenti Turnus ab arceextulit et rauco strepuerunt cornua cantu,utque acris concussit equos utque impulit arma,extemplo turbati animi, simul omne tumultuconiurat trepido Latium saevitque iuventuseffera. Ductores primi Messapus et Ufenscontemptorque deum Mezentius undique coguntauxilia et latos vastant cultoribus agros.mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,advectum Aenean classi victosque penatisinferre et fatis regem se dicere posciedoceat multasque viro se adiungere gentisDardanio et late Latio increbrescere nomen.Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,eventum pugnae cupiat, manifestius ipsiquam Turno regi aut regi apparere Latino.Talia per Latium. Quae Laomedontius heroscuncta videns magno curarum fluctuat aestu,atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.In partisque rapit varias perque omnia versat:sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenissole repercussum aut radiantis imagine lunaeomnia pervolitat late loca iamque sub auraserigitur summique ferit lacuaria tecti.Nox erat, et terras animalia fessa per omnisalituum pecudumque genus sopor altus habebat:cum pater in ripa gelidique sub aetheris axeAeneas, tristi turbatus pectora bello,procubuit seramque dedit per membra quietem.Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoenopopuleas inter senior se attollere frondesvisus; eum tenuis glauco velabat amictucarbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,tum sic adfari et curas his demere dictis:O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbemqui revehis nobis aeternaque Pergama servas,exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;neu belli terrere minis: tumor omnis et irae