aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocismille rapit populos, vertunt felicia BacchoMassica qui rastris et quos de collibus altisAurunci misere patres, Sidicinaque iuxtaaequora quique Cales linquunt, amnisque vadosiaccola Volturni, pariterque Saticulus asperOscorumque manus. Teretes sunt aclydes illistela, sed haec lento mos est aptare flagello;laevas caetra tegit, falcati comminus enses.Nec tu carminibus nostris indictus abibis,Oebale, quem generasse Telon Sebethide nymphafertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,iam senior; patriis sed non et filius arviscontentus late iam tum dicione premebatSarrastis populos et quae rigat aequora Sarnusquique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnaeet quos maliferae despectant moenia Abellae,Teutonico ritu soliti torquere cateias,tegmina quis capitum raptus de subere cortex,aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.Et te montosae misere in proelia Nersae,Ufens, insignem fama et felicibus armis;horrida praecipue cui gens adsuetaque multovenatu nemorum, duris Aequicula glaebis.Armati terram exercent, semperque recentisconvectare iuvat praedas et vivere rapto.Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,fronde super galeam et felici comptus oliva.Archippi regis missu, fortissimus Umbro,vipereo generi et graviter spirantibus hydrisspargere qui somnos cantuque manuque solebatmulcebatque iras et morsus arte levabat.Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictumevaluit, neque eum iuvere in volnera cantussomniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,te liquidi flevere lacus.