Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,qui bello exciti reges, quae quemque secutaecomplerint campos acies, quibus Itala iam tumfloruerit terra alma viris, quibus arserit armis.Et meministis enim, divae, et memorare potestis:ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oriscontemptor divom Mezentius agminaque armat.Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alternon fuit excepto Laurentis corpore Turni,Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutosmille viros, dignus, patriis qui laetior essetimperiis et cui pater haud Mezentius esset.Post hos insignem palma per gramina currumvictoresque ostentat equos satus Hercule pulchropulcher Aventinus, clipeoque insigne paternumcentum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;collis Aventini silva quem Rhea sacerdosfurtivum partu sub luminis edidit oras,mixta deo mulier, postquam Laurentia victorGeryone extincto Tirynthius attigit arvaTyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.Pila manu saevosque gerunt in bella doloneset tereti pugnant mucrone veruque Sabello.Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,terribili impexum saeta cum dentibus albisindutus capiti, sic regia tecta subibat,horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,fratris Tiburti dictam cognomine gentem,Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,et primam ante aciem densa inter tela feruntur:ceu duo nubigenae cum vertice montis ab altodescendunt centauri, Homolen Othrymque nivalemlinquentes cursu rapido; dat euntibus ingenssilva locum et magno cedunt virgulta fragore.Nec Praenestinae fundator defuit urbis,Volcano genitum pecora inter agrestia regeminventumque focis omnis quem credidit aetas