Illa autem attollit stridentis anguibus alasCocytique petit sedem, supera ardua linquens.Est locus Italiae medio sub montibus altis,nobilis et fama multis memoratus in oris,Amsancti valles: densis hunc frondibus atrumurguet utrimque latus nemoris, medioque fragosusdat sonitum saxis et torto vertice torrens.Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditismonstrantur, ruptoque ingens Acheronte voragopestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,invisum numen, terras caelumque levabat.Nec minus interea extremam Saturnia belloimponit regina manum. Ruit omnis in urbempastorum ex acie numerus caesosque reportantAlmonem puerum foedatique ora Galaesiimplorantque deos obtestanturque Latinum.Turnus adest medioque in crimine caedis et igniterrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matresinsultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),undique collecti coeunt Martemque fatigant.Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,contra fata deum perverso numine poscunt,certatim regis circumstant tecta Latini.Ille velut pelagi rupes immota resistit,ut pelagi rupes magno veniente fragore,quae sese multis circum latrantibus undismole tenet; scopuli nequiquam et spumea circumsaxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestasconsilium et saevae nutu Iunonis eunt res,multa deos aurasque pater testatus inanis:Frangimur heu fatis, inquit, ferimurque procella!Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebitsupplicium, votisque deos venerabere seris.Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;funere felici spolior. Nec plura locutussaepsit se tectis rerumque reliquit habenas.