indomiti agricolae; nec non et Troïa pubesAscanio auxilium castris effundit apertis.Direxere acies. Non iam certamine agresti,stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,sed ferro ancipiti decernunt atraque latehorrescit strictis seges ensibus aeraque fulgentsole lacessita et lucem sub nubila iactant:fluctus uti primo coepit cum albescere vento,paulatim sese tollit mare et altius undaserigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udaevocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,dum paci medium se offert, iustissimus unusqui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:quinque greges illi balantum, quina redibantarmenta, et terram centum vertebat aratris.Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,promissi dea facta potens, ubi sanguine bellumimbuit et primae commisit funera pugnae,deserit Hesperiam et caeli convexa per aurasIunonem victrix adfatur voce superba:En, perfecta tibi bello discordia tristi:dic in amicitiam coeant et foedera iungant.Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:finitimas in bella feram rumoribus urbesaccendamque animos insani Martis amore,undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.Tum contra Iuno; Terrorum et fraudis abunde est;stant belli causae, pugnatur comminus armis,quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.Talia coniugia et talis celebrent hymenaeosegregium Veneris genus et rex ipse Latinus.Te super aetherias errare licentius aurashaud pater ille velit, summi regnator Olympi:cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,ipsa regam. Talis dederat Saturnia voces.