ut cervum ardentes agerent; quae prima laborumcausa fuit belloque animos accendit agrestis.Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptumnutribant Tyrrhusque pater, cui regia parentarmenta et late custodia credita campi.Adsuetum imperiis soror omni Silvia curamollibus intexens ornabat cornua sertispectebatque ferum puroque in fonte lavabat.Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,errabat silvis rursusque ad limina notaipse domum sera quamvis se nocte ferebat.Hunc procul errantem rabidae venantis Iulicommovere canes, fluvio cum forte secundodeflueret ripaque aestus viridante levaret.Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,Ascanius curvo direxit spicula cornu;nec dextrae erranti deus afuit, actaque multoperque uterum sonitu perque ilia venit harundo.Saucius at quadrupes nota intra tecta refugitsuccessitque gemens stabulis questuque cruentusatque imploranti similis tectum omne replebat.Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,auxilium vocat et duros conclamat agrestis.Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertumrimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,quadrifidam quercum cuneis ut forte coactisscindebat, rapta spirans immane securi.At saeva e speculis tempus dea nacta nocendiardua tecta petit stabuli et de culmine summopastorale canit signum cornuque recurvoTartaream intendit vocem, qua protinus omnecontremuit nemus et silvae insonuere profundae;audiit et Triviae longe lacus, audiit amnissulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,et trepidae matres pressere ad pectora natos.Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signumdira dedit, raptis concurrunt undique telis