semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,illorum de gente, patri quos daedala Circesupposita de matre nothos furata creavit.Talibus Aeneadae donis dictisque Latinisublimes in equis redeunt pacemque reportant.Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argissaeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,et laetum Aenean classemque ex aethere longeDardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:Heu stirpem invisam et fatis contraria nostrisfata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,num capti potuere capi, num incensa cremavitTroia viros ? Medias acies mediosque per ignisinvenere viam. At, credo, mea numina tandemfessa iacent odiis aut exsaturata quievi.Quin etiam patria excussos infesta per undasausa sequi et profugis toto me opponere ponto !Absumptae in Teucros vires caelique marisque.Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdisprofuit? Optato conduntur Thybridis alveo,securi pelagi atque mei. Mars perdere gentemimmanem Lapithum valuit, concessit in irasipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausumquae potui infelix, quae memet in omnia verti,vincor ab Aenea. Quod si mea numina non suntmagna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,atque immota manet fatis Lavinia coniunx:at trahere atque moras tantis licet addere rebus,at licet amborum populos exscindere regum.Hac gener atque socer coeant mercede suorum:sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,et Bellona manet te pronuba. Nec face tantumCisseis praegnans ignis enixa iugalis