fluminis intrastis ripas portuque sedetis,ne fugite hospitium neve ignorate LatinosSaturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,sponte sua veterisque dei se more tenentem.Atque equidem memini (fama est obscurior annis)Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agrisDardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbesThreiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,aurea nunc solio stellantis regia caeliaccipit et numerum divorum altaribus auget.Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,atra subegit hiemps vestris succedere terrisnec sidus regione viae litusve fefellit:consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondamextremo veniens Sol aspiciebat Olympo.Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubesgaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenistempestas ierit campos, quibus actus uterqueEuropae atque Asiae fatis concurrerit orbis,audiit et siquem tellus extrema refusosummovet oceano et siquem extenta plagarumquattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.Diluvio ex illo tot vasta per aequora vectidis sedem exiguam patriis litusque rogamusinnocuum et cunctis undamque auramque patentem.Non erimus regno indecores, nec vestra fereturfama levis tantique abolescet gratia facti,nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.Fata per Aeneae iuro dextramque potentemsive fide seu quis bello est expertus et armis:multi nos populi, multae (ne temne, quod ultropraeferimus manibus vittas ac verba precantia)et petiere sibi et voluere adiungere gentes;sed nos fata deum vestras exquirere terrasimperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;