Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomenHesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.At pius exsequiis Aeneas rite solutis,aggere composito tumuli, postquam alta quieruntaequora, tendit iter velis portumque relinquit.Adspirant aurae in noctem nec candida cursusLuna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.Proxima Circaeae raduntur litora terrae,dives inaccessos ubi Solis filia lucosadsiduo resonat cantu tectisque superbisurit odoratam nocturna in lumina cedrum,arguto tenuis percurrens pectine telas.Hinc exaudiri gemitus iraeque leonumvincla recusantum et sera sub nocte rudentum,saetigerique sues atque in praesaepibus ursisaevire ac formae magnorum ululare luporum,quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbisinduerat Circe in voltus ac terga ferarum.Quae ne monstra pii paterentur talia Troesdelati in portus neu litora dira subirent,Neptunus ventis implevit vela secundisatque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab altoAurora in roseis fulgebat lutea bigis:cum venti posuere omnisque repente reseditflatus et in lento luctantur marmore tonsae.Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucumprospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoenoverticibus rapidis et multa flavus arenain mare prorumpit. Variae circumque supraqueadsuetae ripis volucres et fluminis alveoaethera mulcebant cantu lucoque volabant.flectere iter sociis terraeque advertere prorasimperat et laetus fluvio succedit opaco.Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,quis Latio antiquo fuerit status, advena classemcum primum Ausoniis exercitus appulit oris,expediam et primae revocabo exordia pugnae.