Ostia iamque domus patuere ingentia centumsponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:O tandem magnis pelagi defuncte periclis!Sed terrae graviora manent. In regna LaviniDardanidae venient; mitte hanc de pectore curam;sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castradefuerint; alius Latio iam partus Achilles,natus et ipse dea; nec Teucris addita Iunousquam aberit; cum tu supplex in rebus egenisquas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucrisexternique iterum thalami.Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibyllahorrendas canit ambages antroque remugit,obscuris vera involvens: ea frena furenticoncutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,incipit Aeneas heros: Non ulla laborum,O virgo, nova mi facies inopinave surgit;omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.Unum oro: quando hic inferni ianua regisdicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,ire ad conspectum cari genitoris et oracontingat; doceas iter et sacra ostia pandas.Illum ego per flammas et mille sequentia telaeripui his umeris, medioque ex hoste recepi;ille meum comitatus iter, maria omnia mecumatque omnes pelagique minas caelique ferebat,invalidus, vires ultra sortemque senectae.Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,alma, precor, miserere;—potes namque omnia, nec tenequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;—si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,Threïcia fretus cithara fidibusque canoris,