Nec vero Alcides tantum telluris obivit,fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthipacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.Et dubitamus adhuc virtute extendere vires,aut metus Ausonia prohibet consistere terra?Quis procul ille autem ramis insignis olivaesacra ferens? Nosco crines incanaque mentaregis Romani, primus qui legibus urbemfundabit, Curibus parvis et paupere terramissus in imperium magnum. Cui deinde subibit,otia qui rumpet patriae residesque movebitTullus in arma viros et iam desueta triumphisagmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.Vis et Tarquinios reges, animamque superbamultoris Bruti, fascesque videre receptos?Consulis imperium hic primus saevasque securesaccipiet, natosque pater nova bella moventesad poenam pulchra pro libertate vocabit.Infelix, utcumque ferent ea facta minores,vincet amor patriae laudumque immensa cupido.Quin Decios Drusosque procul saevumque securiaspice Torquatum et referentem signa Camillum.Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,concordes animae nunc et dum nocte premuntur,heu quantum inter se bellum, si lumina vitaeattigerint, quantas acies stragemque ciebunt!Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoecidescendens, gener adversis instructus Eois.Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,neu patriae validas in viscera vertite vires;tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,proice tela manu, sanguis meus!—Ille triumphata Capitolia ad alta Corinthovictor aget currum, caesis insignis Achivis.Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.