corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebosuscipit Anchises, atque ordine singula pandit.Principio caelum ac terras camposque liquentislucentemque globum Lunae Titaniaque astraspiritus intus alit, totamque infusa per artusmens agitat molem et magno se corpore miscet.Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.Igneus est ollis vigor et caelestis origoseminibus, quantum non noxia corpora tardant,terrenique hebetant artus moribundaque membra.Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque aurasdispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.Quin et supremo cum lumine vita reliquit,non tamen omne malum miseris nec funditus omnescorporeae excedunt pestes, penitusque necesse estmulta diu concreta modis inolescere miris.Ergo exercentur poenis, veterumque malorumsupplicia expendunt: aliae panduntur inanessuspensae ad ventos; aliis sub gurgite vastoinfectum eluitur scelus, aut exuritur igni;quisque suos patimur Manes; exinde per amplummittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;donec longa dies, perfecto temporis orbe,concretam exemit labem, purumque relinquitaetherium sensum atque auraï simplicis ignem.Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,scilicet immemores supera ut convexa revisant,rursus et incipiant in corpora velle reverti.Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllamconventus trahit in medios turbamque sonantem,et tumulum capit, unde omnes longo ordine possitadversos legere, et venientum discere vultus.Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequaturgloria, qui maneant Itala de gente nepotes,inlustris animas nostrumque in nomen ituras,expediam dictis, et te tua fata docebo.Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,