purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.Pars in gramineis exercent membra palaestris,contendunt ludo et fulva luctantur harena;pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.Nec non Threïcius longa cum veste sacerdosobloquitur numeris septem discrimina vocum,iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,magnanimi heroes, nati melioribus annis,Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.Arma procul currusque virum miratur inanes.Stant terra defixae hastae, passimque solutiper campum pascuntur equi. Quae gratia currumarmorumque fuit vivis, quae cura nitentispascere equos, eadem sequitur tellure repostos.Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbamvescentis, laetumque choro paeana canentisinter odoratum lauri nemus, unde superneplurimus Eridani per silvam volvitur amnis.Hic manus ob patriam pugnando volnera passi,quique sacerdotes casti, dum vita manebat,quique pii vates et Phoebo digna locuti,inventas aut qui vitam excoluere per artes,quique sui memores alios fecere merendo,omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,Musaeum ante omnes, medium nam plurima turbahunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:Dicite, felices animae, tuque, optime vates,quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergovenimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,riparumque toros et prata recentia rivisincolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentisdesuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.At pater Anchises penitus convalle virentiinclusas animas superumque ad lumen ituras