Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?quos super atra silex iam iam lapsura cadentiqueimminet adsimilis; lucent genialibus altisaurea fulcra toris, epulaeque ante ora parataeregifico luxu; Furiarum maxima iuxtaaccubat, et manibus prohibet contingere mensas,exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,aut qui divitiis soli incubuere repertis,nec partem posuere suis (quae maxima turba est),quique ob adulterium caesi, quique arma secutiimpia nec veriti dominorum fallere dextras,inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceriquam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarumdistricti pendent; sedet, aeternumque sedebit,infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnisadmonet, et magna testatur voce per umbras:Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.Vendidit hic auro patriam, dominumque potentemimposuit; fixit leges pretio atque refixit;hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,omnia poenarum percurrere nomina possim.Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;adceleremus ait; Cyclopum educta caminismoenia conspicio atque adverso fornice portas,haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.Occupat Aeneas aditum, corpusque recentispargit aqua, ramumque adverso in limine figit.His demum exactis, perfecto munere divae,devenere locos laetos et amoena virectafortunatorum nemorum sedesque beatas.Largior hic campos aether et lumine vestit