urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?Tum vates sic orsa loqui: Dux inclute Teucrum,nulli fas casto sceleratum insistere limen;sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,castigatque auditque dolos, subigitque fateri,quae quis apud superos, furto laetatus inani,distulit in seram commissa piacula mortem.Continuo sontes ultrix accincta flagelloTisiphone quatit insultans, torvosque sinistraintentans angues vocat agmina saeva sororum.Tum demum horrisono stridentes cardine sacraepanduntur portae. Cernis custodia qualisvestibulo sedeat, facies quae limina servet?Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydrasaevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipsebis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.Hic et Aloidas geminos immania vidicorpora, qui manibus magnum rescindere caelumadgressi, superisque Iovem detrudere regnis.Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.Quattuor hic invectus equis et lampada quassansper Graium populos mediaeque per Elidis urbemibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,—demens, qui nimbos et non imitabile fulmenaere et cornipedum pulsu simularet equorum.At pater omnipotens densa inter nubila telumcontorsit, non ille faces nec fumea taedislumina, praecipitemque immani turbine adegit.Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,cernere erat, per tota novem cui iugera corpusporrigitur, rostroque immanis voltur obuncoimmortale iecur tondens fecundaque poenisviscera, rimaturque epulis, habitatque sub altopectore, nec fibris requies datur ulla renatis.