iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.Ventum erat ad limen, cum virgo. Poscere fatatempus ait; deus, ecce, deus! Cui talia fantiante fores subito non voltus, non color unus,non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,et rabie fera corda tument; maiorque videri,nec mortale sonans, adflata est numine quandoiam propiore dei. Cessas in vota precesque,Tros ait Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscentattonitae magna ora domus. Et talia fataconticuit. Gelidus Teucris per dura cucurritossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,Dardana qui Paridis direxti tela manusquecorpus in Aeacidae, magnas obeuntia terrastot maria intravi duce te, penitusque repostasMassylum gentes praetentaque Syrtibus arva,iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingensgloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates,praescia venturi, da, non indebita poscoregna meis fatis, Latio considere Teucroserrantisque deos agitataque numina Troiae.Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templuminstituam, festosque dies de nomine Phoebi.Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,ne turbata volent rapidis ludibria ventis;ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi.At, Phoebi nondum patiens, immanis in antrobacchatur vates, magnum si pectore possitexcussisse deum; tanto magis ille fatigatos rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.