quem socium exanimem vates, quod corpus humandumdiceret. Atque illi Misenum in litore sicco,ut venere, vident indigna morte peremptum,Misenum Aeoliden, quo non praestantior alteraere ciere viros, Martemque accendere cantu.Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circumet lituo pugnas insignis obibat et hasta:postquam illum vita victor spoliavit Achilles,Dardanio Aeneae sese fortissimus herosaddiderat socium, non inferiora secutus.Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,demens, et cantu vocat in certamina divos,aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,inter saxa virum spumosa inmerserat unda.Ergo omnes magno circum clamore fremebant,praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,haud mora, festinant flentes, aramque sepulchricongerere arboribus caeloque educere certant.Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,fraxineaeque trabes cuneis et fissile roburscinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.Nec non Aeneas opera inter talia primushortatur socios, paribusque accingitur armis.Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:Si nunc se nobis ille aureus arbore ramusostendat nemore in tanto, quando omnia vereheu nimium de te vates, Misene, locuta est.Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbaeipsa sub ora viri caelo venere volantes,et viridi sedere solo. Tum maximus herosmaternas agnoscit aves, laetusque precatur:Este duces, O, si qua via est, cursumque per aurasdirigite in lucos, ubi pinguem dives opacatramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus,diva parens. Sic effatus vestigia pressit,observans quae signa ferant, quo tendere pergant.Pascentes illae tantum prodire volando,quantum acie possent oculi servare sequentum.