si fratrem Pollux alterna morte redemit,itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnumquid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.Talibus orabat dictis, arasque tenebat,cum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divom,Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;noctes atque dies patet atri ianua Ditis;sed revocare gradum superasque evadere ad auras,hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavitIuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,Cocytusque sinu labens circumvenit atro.Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,bis Stygios innare lacus, bis nigra videreTartara, et insano iuvat indulgere labori,accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opacaaureus et foliis et lento vimine ramus,Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnislucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.Sed non ante datur telluris operta subire,auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munusinstituit. Primo avulso non deficit alteraureus, et simili frondescit virga metallo.Ergo alte vestiga oculis, et rite repertumcarpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,si te fata vocant; aliter non viribus ullisvincere, nec duro poteris convellere ferro.Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici—heu nescis—totamque incestat funere classem,dum consulta petis nostroque in limine pendes.Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto:sic demum lucos Stygis et regna invia vivisaspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.Aeneas maesto defixus lumina voltuingreditur, linquens antrum, caecosque volutateventus animo secum. Cui fidus Achatesit comes, et paribus curis vestigia figit.Multa inter sese vario sermone serebant,