Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:visa dehinc caelo facies delapsa parentisAnchisae subito tales effundere voces:Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,care magis, nate, Iliacis exercite fatis,imperio Iovis huc venio, qui classibus ignemdepulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautesdat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,defer in Italiam; gens dura atque aspera cultudebellanda tibi Latio est. Ditis tamen anteinfernas accede domos, et Averna per altacongressus pete, nate, meos. Non me impia namqueTartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorumconcilia Elysiumque colo. Huc casta Sibyllanigrarum multo pecudum te sanguine ducet:tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.Aeneas, Quo deinde ruis, quo proripis? inquit,Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,Pergameumque Larem et canae penetralia Vestaefarre pio et plena supplex veneratur acerra.Extemplo socios primumque arcessit Acesten,et Iovis imperium et cari praecepta parentisedocet, et quae nunc animo sententia constet.Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.Transcribunt urbi matres, populumque volentemdeponunt, animos nil magnae laudis egentes.Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponuntrobora navigiis, aptant remosque rudentesque,exigui numero, sed bello vivida virtus.Interea Aeneas urbem designat aratrosortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiamesse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,indicitque forum et patribus dat iura vocatis.Tum vicina astris, Erycino in vertice sedesfundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos