Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,sublataque procul dextra conixa coruscat,et iacit: arrectae mentes stupefactaque cordaIliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:Non Beroë vobis, non haec Rhoeteïa, matres,est Dorycli coniunx; divini signa decorisardentesque notate oculos; qui spiritus illi,qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliquiaegram, indignantem, tali quod sola careretmunere, nec meritos Anchisae inferet honores.Haec effata.At matres primo ancipites oculisque malignisambiguae spectare rates miserum inter amorempraesentis terrae fatisque vocantia regna,cum dea se paribus per caelum sustulit alis,ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.Tum vero attonitae monstris actaeque furoreconclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesqueconiciunt. Furit immissis Volcanus habenistranstra per et remos et pictas abiete puppes.Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatriincensas perfert naves Eumelus, et ipsirespiciunt atram in nimbo volitare favillam.Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestresducebat, sic acer equo turbata petivitcastra, nec exanimes possunt retinere magistri.Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis inquit,heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castraArgivum, vestras spes uritis. En, ego vesterAscanius! Galeam ante pedes proiecit inanem,qua ludo indutus belli simulacra ciebat;accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.Ast illae diversa metu per litora passimdiffugiunt, silvasque et sicubi concava furtimsaxa petunt; piget incepti lucisque, suosquemutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.Sed non idcirco flammae atque incendia vires