excipit, ac fessos opibus solatur amicis.Postera cum primo stellas Oriente fugaratclara dies, socios in coetum litore ab omniadvocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,annuus exactis completur mensibus orbis,ex quo reliquias divinique ossa parentisCondidimus terra maestasque sacravimus aras.Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,semper honoratum—sic di voluistis—habebo.Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;annua vota tamen sollemnisque ordine pompasexsequerer, strueremque suis altaria donis.Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,adsumus et portus delati intramus amicos.Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;poscamus ventos; atque haec me sacra quotannisurbe velit posita templis sibi ferre dicatis.Bina boum vobis Troia generatus Acestesdat numero capita in naves; adhibete Penateset patrios epulis et quos colit hospes Acestes.Praeterea, si nona diem mortalibus almumAurora extulerit radiisque retexerit orbem,prima citae Teucris ponam certamina classis;quique pedum cursu valet, et qui viribus audaxaut iaculo incedit melior levibusque sagittis,seu crudo fidit pugnam committere caestu,cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.Sic fatus, velat materna tempora myrto;hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.Ille e concilio multis cum milibus ibatad tumulum, magna medius comitante caterva.Hic duo rite mero libans carchesia Bacchofundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,purpureosque iacit flores, ac talia fatur:Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti