Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,adsit, et evinctis attollat brachia palmis.Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,victori velatum auro vittisque iuvencum,ensem atque insignem galeam solacia victo.Nec mora: continuo vastis cum viribus effertora Dares, magnoque virum se murmure tollit;solus qui Paridem solitus contendere contra,idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,victorem Buten immani corpore, qui seBebrycia veniens Amyci de gente ferebat,perculit, et fulva moribundum extendit harena.Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,ostenditque umeros latos, alternaque iactatbrachia protendens, et verberat ictibus auras.Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tantoaudet adire virum manibusque inducere caestus.Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratustum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,quae finis standi? Quo me decet usque teneri?Ducere dona iube. Cuncti simul ore fremebantDardanidae, reddique viro promissa iubebant.Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,proximus ut viridante toro consederat herbae:Entelle, heroum quondam fortissime frustra,tantane tam patiens nullo certamine tollidona sines? Ubi nunc nobis deus ille magisternequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnemTrinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?Ille sub haec: Non laudis amor, nec gloria cessitpulsa metu; sed enim gelidus tardante senectasanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus isteexsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,haud equidem pretio inductus pulchroque iuvencovenissem, nec dona moror. Sic deinde locutus