Interea medium Aeneas iam classe tenebatcertus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,moenia respiciens, quae iam infelicis Elissaeconlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,causa latet; duri magno sed amore dolorespolluto, notumque, furens quid femina possit,triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ullaoccurrit tellus, maria undique et undique caelum,olli caeruleus supra caput adstitit imber,noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutuscolligere arma iubet validisque incumbere remis,obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctorspondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.Mutati transversa fremunt et vespere ab atroconsurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.Nec nos obniti contra, nec tendere tantumsufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longefida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,si modo rite memor servata remetior astra.Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventosiamdudum et frustra cerno te tendere contra:Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,quove magis fessas optem demittere naves,quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,et patris Anchisae gremio complectitur ossa?Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundiintendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,et tandem laeti notae advertuntur harenae.At procul ex celso miratus vertice montisadventum sociasque rates occurrit Acestes,horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,Troïa Criniso conceptum flumine materquem genuit: veterum non immemor ille parentumgratatur reduces, et gaza laetus agresti