luna premit suadentque cadentia sidera somnos,sola domo maeret vacua, stratisque relictisincubat, illum absens absentem auditque videtque;aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,detinet, infandum si fallere possit amorem.Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventusexercet, portusve aut propugnacula bellotuta parant; pendent opera interrupta, minaequemurorum ingentes aequataque machina caelo.Quam simul ac tali persensit peste tenericara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:Egregiam vero laudem et spolia ampla refertistuque puerque tuus, magnum et memorabile numen,una dolo divom si femina victa duorum est!Nec me adeo fallit veritam te moenia nostrasuspectas habuisse domos Karthaginis altae.Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeosexercemus? Habes, tota quod mente petisti:ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.Communem hunc ergo populum paribusque regamusauspiciis; liceat Phrygio servire marito,dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.Olli—sensit enim simulata mente locutam,quo regnum Italiae Libycas averteret oras—sic contra est ingressa Venus: Quis talia demensabnuat, aut tecum malit contendere bello,si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unamesse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,miscerive probet populos, aut foedera iungi.Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instatconfieri possit, paucis, adverte, docebo.Venatum Aeneas unaque miserrima Didoin nemus ire parant, ubi primos crastinus ortusextulerit Titan, radiisque retexerit orbem.His ego nigrantem commixta grandine nimbum,