voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?Exstinxti te meque, soror, populumque patresqueSidonios urbemque tuam. Date volnera lymphisabluam, et, extremus si quis super halitus errat,ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,semianimemque sinu germanam amplexa fovebatcum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.Illa, graves oculos conata attollere, rursusdeficit; infixum stridit sub pectore vulnus.Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;ter revoluta toro est, oculisque errantibus altoquaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.Tum Iuno omnipotens, longum miserata doloremdifficilisque obitus, Irim demisit Olympo,quae luctantem animam nexosque resolveret artus.Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,sed misera ante diem, subitoque accensa furore,nondum illi flavum Proserpina vertice crinemabstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,mille trahens varios adverso sole colores,devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Ditisacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et unadilapsus calor, atque in ventos vita recessit.