curae numen habet iustumque memorque, precatur.Nox erat, et placidum carpebant fessa soporemcorpora per terras, silvaeque et saeva quierantaequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumisrura tenent, somno positae sub nocte silentilenibant curas, et corda oblita laborum.At non infelix animi Phoenissa, nec umquamSolvitur in somnos, oculisve aut pectore noctemaccipit: ingeminant curae, rursusque resurgenssaevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:En, quid ago? Rursusne procos inrisa prioresexperiar, Nomadumque petam conubia supplex,quos ego sim totiens iam dedignata maritos?Iliacas igitur classes atque ultima Teucrumiussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,et bene apud memores veteris stat gratia facti?Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbisinvisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdumLaomedonteae sentis periuria gentis?Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,an Tyriis omnique manu stipata meoruminferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentemhis, germana, malis oneras atque obicis hosti.Non licuit thalami expertem sine crimine vitamdegere, more ferae, tales nec tangere curas!Non servata fides cineri promissa Sychaeo!Tantos illa suo rumpebat pectore questus.Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,carpebat somnos, rebus iam rite paratis.Huic se forma dei voltu redeuntis eodemobtulit in somnis, rursusque ita visa monere est—omnia Mercurio similis, vocemque coloremqueet crinis flavos et membra decora iuventa:Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,