ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlasaxem humero torquet stellis ardentibus aptum:hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,Hesperidum templi custos, epulasque draconiquae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,spargens umida mella soporiferumque papaver.Haec se carminibus promittit solvere mentesquas velit, ast aliis duras immittere curas,sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;nocturnosque movet Manis: mugire videbissub pedibus terram, et descendere montibus ornos.Testor, cara, deos et te, germana, tuumquedulce caput, magicas invitam accingier artes.Tu secreta pyram tecto interiore sub auraserige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquitimpius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,quo perii, superimponas: abolere nefandicuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.Haec effata silet; pallor simul occupat ora.Non tamen Anna novis praetexere funera sacrisgermanam credit, nec tantos mente furoresconcipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:ergo iussa parat.At regina, pyra penetrali in sede sub auraserecta ingenti taedis atque ilice secta,intenditque locum sertis, et fronde coronatfunerea; super exuvias ensemque relictumeffigiemque toro locat, haud ignara futuri.Stant arae circum, et crines effusa sacerdoster centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.Sparserat et latices simulatos fontis Averni,falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënispubentes herbae nigri cum lacte veneni;quaeritur et nascentis equi de fronte revolsuset matri praereptus amor.Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,testatur moritura deos et conscia fatisidera; tum, si quod non aequo foedere amantes