Ac, velut annoso validam cum robore quercumAlpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinceruere inter se certant; it stridor, et altaeconsternunt terram concusso stipite frondes;ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad aurasaetherias, tantum radice in Tartara tendit:haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus herostunditur, et magno persentit pectore curas;mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.Tum vero infelix fatis exterrita Didomortem orat; taedet caeli convexa tueri.Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,vidit, turicremis cum dona imponeret aris,horrendum dictu, latices nigrescere sacros,fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.Praeterea fuit in tectis de marmore templumconiugis antiqui, miro quod honore colebat,velleribus niveis et festa fronde revinctum:hinc exaudiri voces et verba vocantisvisa viri, nox cum terras obscura teneret;solaque culminibus ferali carmine bubosaepe queri et longas in fletum ducere voces;multaque praeterea vatum praedicta priorumterribili monitu horrificant. Agit ipse furentemin somnis ferus Aeneas; semperque relinquisola sibi, semper longam incomitata videturire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestesarmatam facibus matrem et serpentibus atriscum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.Ergo ubi concepit furias evicta doloredecrevitque mori, tempus secum ipsa modumqueexigit, et, maestam dictis adgressa sororem,consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:Inveni, germana, viam—gratare sorori—quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.Oceani finem iuxta solemque cadentem