Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,attonitus tanto monitu imperioque deorum.Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentemaudeat adfatu? Quae prima exordia sumat?Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,in partisque rapit varias perque omnia versat.Haec alternanti potior sententia visa est:Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,arma parent, et quae rebus sit causa novandisdissimulent; sese interea, quando optuma Didonesciat et tantos rumpi non speret amores,temptaturum aditus, et quae mollissima fanditempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnesimperio laeti parent ac iussa facessunt.At regina dolos—quis fallere possit amantem?praesensit, motusque excepit prima futuros,omnia tuta timens. Eadem impia Fama furentidetulit armari classem cursumque parari.Saevit inops animi, totamque incensa per urbembacchatur, qualis commotis excita sacrisThyias, ubi audito stimulant trieterica Bacchoorgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantumposse nefas, tacitusque mea decedere terra?Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,nec moritura tenet crudeli funere Dido?Quin etiam hiberno moliris sidere classem,et mediis properas aquilonibus ire per altum,crudelis? Quid, si non arva aliena domosqueignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,Troia per undosum peteretur classibus aequorMene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquamdulce meum, miserere domus labentis, et istam—oro, si quis adhuc precibus locus—exue mentem.Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni