incipit; insequitur commixta grandine nimbus;et Tyrii comites passim et Troiana iuventusDardaniusque nepos Veneris diversa per agrostecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.Speluncam Dido dux et Troianus eandemdeveniunt: prima et Tellus et pronuba Iunodant signum; fulsere ignes et conscius aetherconubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.Ille dies primus leti primusque malorumcausa fuit; neque enim specie famave movetur,nec iam furtivum Dido meditatur amorem:coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes—Fama, malum qua non aliud velocius ullum;mobilitate viget, viresque adquirit eundo,parva metu primo, mox sese attollit in auras,ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.Illam Terra parens, ira inritata deorum,extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororemprogenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumaetot vigiles oculi subter, mirabile dictu,tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,stridens, nec dulci declinat lumina somno;luce sedet custos aut summi culmine tecti,turribus aut altis, et magnas territat urbes;tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.Haec tum multiplici populos sermone replebatgaudens, et pariter facta atque infecta canebat:venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovereregnorum immemores turpique cupidine captos.Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,incenditque animum dictis atque aggerat iras.Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,templa Iovi centum latis immania regnis,centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,