vittis et sacra redimitus tempora lauro,occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.Templa dei saxo venerabar structa vetusto:Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessiset genus et mansuram urbem; serva altera TroiaePergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,liminaque laurusque dei, totusque moverimons circum, et mugire adytis cortina reclusis.Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentumprima tulit tellus, eadem vos ubere laetoaccipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,et nati natorum, et qui nascentur ab illis.Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultulaetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,Audite, O proceres ait et spes discite vestras:Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;maximus unde pater, si rite audita recordor,Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,optavitque locum regno. Nondum Ilium et arcesPergameae steterant; habitabant vallibus imis.hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aeraIdaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,et iuncti currum dominae subiere leones.Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;placemus ventos et Gnosia regna petamus.Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.Sic fatus, meritos aris mactavit honores,taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollonigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.