Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,divinosque lacus, et Averna sonantia silvis,insanam vatem aspicies, quae rupe sub imafata canit, foliisque notas et nomina mandat.Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;verum eadem, verso tenuis cum cardine ventusimpulit et teneras turbavit ianua frondes,numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,nec revocare situs aut iungere carmina curat:inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,—quamvis increpitent socii, et vi cursus in altumvela vocet, possisque sinus implere secundos,—quin adeas vatem precibusque oracula poscasipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.Illa tibi Italiae populos venturaque bella,et quo quemque modo fugiasque ferasque laboremexpediet, cursusque dabit venerata secundos.Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.Quae postquam vates sic ore effatus amico est,dona dehinc auro gravia sectoque elephantoimperat ad navis ferri, stipatque carinisingens argentum, Dodonaeosque lebetas,loricam consertam hamis auroque trilicem,et conum insignis galeae cristasque comantis,arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.Addit equos, additque duces;remigium supplet; socios simul instruit armis.Interea classem velis aptare iubebatAnchises, fieret vento mora ne qua ferenti.Quem Phoebi interpres multo compellat honore:Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.Vade ait O felix nati pietate. Quid ultra