Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto;parce pias scelerare manus. Non me tibi Troiaexternum tulit, aut cruor hic de stipite manat.Heu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum:nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texittelorum seges et iaculis increvit acutis.Tum vero ancipiti mentem formidine pressusobstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magnoinfelix Priamus furtim mandarat alendumThreicio regi, cum iam diffideret armisDardaniae, cingique urbem obsidione videret.Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,res Agamemnonias victriciaque arma secutus,fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et aurovi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,delectos populi ad proceres primumque parentemmonstra deum refero, et quae sit sententia posco.Omnibus idem animus, scelerata excedere terra,linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.Ergo instauramus Polydoro funus, et ingensaggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,caeruleis maestae vittis atraque cupresso,et circum Iliades crinem de more solutae;inferimus tepido spumantia cymbia lactesanguinis et sacri pateras, animamque sepulchrocondimus, et magna supremum voce ciemus.Inde, ubi prima fides pelago, placataque ventidant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum,deducunt socii navis et litora complent:provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.Sacra mari colitur medio gratissima tellusNereidum matri et Neptuno Aegaeo,quam pius arquitenens oras et litora circumerrantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,immotamque coli dedit et contemnere ventos.Huc feror; haec fessos tuto placidissima portuaccipit: egressi veneramur Apollinis urbem.Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos