obscenas pelagi ferro foedare volucres:sed neque vim plumis ullam nec volnera tergoaccipiunt, celerique fuga sub sidera lapsaesemesam praedam et vestigia foeda relinquunt.Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,et patrio Harpyias insontis pellere regno?Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollopraedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.Italiam cursu petitis, ventisque vocatisibitis Italiam, portusque intrare licebit;sed non ante datam cingetis moenibus urbem,quam vos dira fames nostraeque iniuria caedisambesas subigat malis absumere mensas.Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.At sociis subita gelidus formidine sanguisderiguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,sed votis precibusque iubent exposcere pacem,sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.Et pater Anchises passis de litore palmisnumina magna vocat, meritosque indicit honores:Di, prohibete minas; di, talem avertite casum,et placidi servate pios! Tum litore funemderipere, excussosque iubet laxare rudentes.Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.Iam medio adparet fluctu nemorosa ZacynthosDulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.Mox et Leucatae nimbosa cacumina montiset formidatus nautis aperitur Apollo.Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;ancora de prora iacitur, stant litore puppes.Ergo insperata tandem tellure potiti,lustramurque Iovi votisque incendimus aras,Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.