Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aurisBelidae nomen Palamedis et incluta famagloria, quem falsa sub proditione Pelasgiinsontem infando indicio, quia bella vetabat,demisere neci, nunc cassum lumine lugent.Illi me comitem et consanguinitate propinquumpauper in arma pater primis huc misit ab annis,dum stabat regno incolumis regumque vigebatconsiliis, et nos aliquod nomenque decusquegessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi—haud ignota loquor—superis concessit ab oris,adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,et casum insontis mecum indignabar amici.Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,si patrios umquam remeassem victor ad Argos,promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixescriminibus terrere novis, hinc spargere vocesin volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.Nec requievit enim, donec, Calchante ministro—sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:Saepe fugam Danai Troia cupiere relictamoliri, et longo fessi discedere bello;fecissentque utinam! Saepe illos aspera pontiinterclusit hiemps, et terruit Auster euntis.Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernisstaret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebimittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:Sanguine placastis ventos et virgine caesa,cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;sanguine quaerendi reditus, animaque litandumArgolica. Volgi quae vox ut venit ad auris,obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit