Namque manus inter maestorumque ora parentumecce levis summo de vertice visus Iulifundere lumen apex, tactuque innoxia mollislambere flamma comas et circum tempora pasci.Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantemexcutere et sanctos restinguere fontibus ignis.At pater Anchises oculos ad sidera laetusextulit, et caelo palmas cum voce tetendit:Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur,da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.Vix ea fatus erat senior, subitoque fragoreintonuit laevum, et de caelo lapsa per umbrasstella facem ducens multa cum luce cucurrit.Illam, summa super labentem culmina tecti,cernimus Idaea claram se condere silvasignantemque vias; tum longo limite sulcusdat lucem, et late circum loca sulphure fumant.Hic vero victus genitor se tollit ad auras,adfaturque deos et sanctum sidus adorat.Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.Di patrii, servate domum, servate nepotem.Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignisauditur, propiusque aestus incendia volvunt.Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:quo res cumque cadent, unum et commune periclum,una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulussit comes, et longe servet vestigia coniunx:vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.Est urbe egressis tumulus templumque vetustumdesertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressusreligione patrum multos servata per annos.Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;me, bello e tanto digressum et caede recenti,attrectare nefas, donec me flumine vivoabluero.