me si caelicolae voluissent ducere vitam,has mihi servassent sedes. Satis una superquevidimus exscidia et captae superavimus urbi.Sic O, sic positum adfati discedite corpus.Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostisexuviasque petet; facilis iactura sepulcri.Iam pridem invisus divis et inutilis annosdemoror, ex quo me divom pater atque hominum rexfulminis adflavit ventis et contigit igni.Talia perstabat memorans, fixusque manebat.Nos contra effusi lacrimis, coniunxque CreüsaAscaniusque omnisque domus, ne vertere secumcuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?Mene efferre pedem, genitor, te posse relictosperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiaeteque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per igniseripis, ut mediis hostem in penetralibus, utqueAscanium patremque meum iuxtaque Creüsamalterum in alterius mactatos sanguine cernam?Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.Reddite me Danais; sinite instaurata revisamproelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistraminsertabam aptans, meque extra tecta ferebam.Ecce autem complexa pedes in limine coniunxhaerebat, parvumque patri tendebat Iulum:Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.