ut regem aequaevum crudeli volnere vidivitam exhalantem; subiit deserta Creüsa,et direpta domus, et parvi casus Iuli.Respicio, et quae sit me circum copia lustro.Deseruere omnes defessi, et corpora saltuad terram misere aut ignibus aegra dedere.Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestaeservantem et tacitam secreta in sede latentemTyndarida aspicio: dant clara incendia lucemerranti passimque oculos per cuncta ferenti.Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucroset poenas Danaum et deserti coniugis iraspraemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,abdiderat sese atque aris invisa sedebat.Exarsere ignes animo; subit ira cadentemulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenasaspiciet, partoque ibit regina triumpho,coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit,Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni?Dardanium totiens sudarit sanguine litus?Non ita: namque etsi nullum memorabile nomenfeminea in poena est, nec habet victoria laudem,extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentislaudabor poenas, animumque explesse iuvabitultricis flammae, et cineres satiasse meorum.Talia iactabam, et furiata mente ferebar:cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndamobtulit et pura per noctem in luce refulsitalma parens, confessa deam, qualisque videricaelicolis et quanta solet, dextraque prehensumcontinuit, roseoque haec insuper addidit ore:Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit?Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentemliqueris Anchisen; superet coniunxne Creüsa,Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiaecircum errant acies, et, ni mea cura resistat,iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.