Non tali auxilio nec defensoribus ististempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,aut moriere simul. Sic ore effata recepitad sese et sacra longaevum in sede locavit.Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,unus natorum Priami, per tela, per hostisporticibus longis fugit, et vacua atria lustratsaucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhusinsequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,persolvant grates dignas et praemia reddantdebita, qui nati coram me cernere letumfecisti et patrios foedasti funere voltus.At non ille, satum quo te mentiris, Achillestalis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemquesupplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchroreddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictuconiecit, rauco quod protinus aere repulsume summo clipei nequiquam umbone pependit.Cui Pyrrhus: Referes ergo haec et nuntius ibisPelidae genitori; illi mea tristia factadegeneremque Neoptolemum narrare memento.Nunc morere. Hoc dicens altaria ad ipsa trementemtraxit et in multo lapsantem sanguine nati,implicuitque comam laeva, dextraque coruscumextulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.Haec finis Priami fatorum; hic exitus illumsorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntemPergama, tot quondam populis terrisque superbumregnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.At me tum primum saevus circumstetit horrorObstipui; subiit cari genitoris imago,