scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!Ecce trahebatur passis Priameïa virgocrinibus a templo Cassandra adytisque Minervae,ad caelum tendens ardentia lumina frustra,—lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus,et sese medium iniecit periturus in agmen.Consequimur cuncti et densis incurrimus armis.Hic primum ex alto delubri culmine telisnostrorum obruimur, oriturque miserrima caedesarmorum facie et Graiarum errore iubarum.Tum Danai gemitu atque ereptae virginis iraundique collecti invadunt, acerrimus Aiax,et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;adversi rupto ceu quondam turbine venticonfligunt, Zephyrusque Notusque et laetus EoisEurus equis; stridunt silvae, saevitque tridentispumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.Illi etiam, si quos obscura nocte per umbramfudimus insidiis totaque agitavimus urbe,apparent; primi clipeos mentitaque telaadgnoscunt, atque ora sono discordia signant.Ilicet obruimur numero; primusque CoroebusPenelei dextra divae armipotentis ad aramprocumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unusqui fuit in Teucris et servantissimus aequi:dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasqueconfixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,labentem pietas nec Apollinis infula texit.Iliaci cineres et flamma extrema meorum,testor, in occasu vestro nec tela nec ullasvitavisse vices Danaum, et, si fata fuissentut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevoiam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;protinus ad sedes Priami clamore vocati.Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquambella forent, nulli tota morerentur in urbe.Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis