Quis cladem illius noctis, quis funera fandoexplicet, aut possit lacrimis aequare labores?Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;plurima perque vias sternuntur inertia passimcorpora, perque domos et religiosa deorumlimina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;quondam etiam victis redit in praecordia virtusvictoresque cadunt Danai: crudelis ubiqueluctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.Primus se, Danaum magna comitante caterva,Androgeos offert nobis, socia agmina credensinscius, atque ultro verbis compellat amicis:Festinate, viri: nam quae tam sera moratursegnities? Alii rapiunt incensa feruntquePergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabanturfida satis, sensit medios delapsus in hostis.Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:inprovisum aspris veluti qui sentibus anguempressit humi nitens, trepidusque repente refugitattollentem iras et caerula colla tumentem;haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.Inruimus, densis et circumfundimur armis,ignarosque loci passim et formidine captossternimus: adspirat primo fortuna labori.Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,O socii, qua prima inquit fortuna salutismonstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamurmutemus clipeos, Danaumque insignia nobisaptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat?Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantemAndrogei galeam clipeique insigne decoruminduitur, laterique Argivum accommodat ensem.Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventuslaeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.Vadimus immixti Danais haud numine nostro,multaque per caecam congressi proelia noctemconserimus, multos Danaum demittimus Orco.Diffugiunt alii ad navis, et litora cursufida petunt: pars ingentem formidine turpi