O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab orisexspectate venis? Ut te post multa tuorumfunera, post varios hominumque urbisque laboresdefessi aspicimus! Quae causa indigna serenosfoedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,sed graviter gemitus imo de pectore ducens,Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextradefendi possent, etiam hac defensa fuissent.Sacra suosque tibi commendat Troia penatis:hos cape fatorum comites, his moenia quaeremagna, pererrato statues quae denique ponto.Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentemaeternumque adytis effert penetralibus ignem.Diverso interea miscentur moenia luctu,et magis atque magis, quamquam secreta parentisAnchisae domus arboribusque obtecta recessit,clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.Excutior somno, et summi fastigia tectiascensu supero, atque arrectis auribus adsto:in segetem veluti cum flamma furentibus austrisincidit, aut rapidus montano flumine torrenssternit agros, sternit sata laeta boumque labores,praecipitisque trahit silvas, stupet inscius altoaccipiens sonitum saxi de vertice pastor.Tum vero manifesta fides, Danaumque patescuntinsidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinamVolcano superante domus; iam proxumus ardetUcalegon; Sigea igni freta lata relucent.Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.Arma amens capio; nec sat rationis in armis,sed glomerare manum bello et concurrere in arcemcum sociis ardent animi; furor iraque mentempraecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,sacra manu victosque deos parvumque nepotem