O patria, O divom domus Ilium, et incluta bellomoenia Dardanidum, quater ipso in limine portaesubstitit, atque utero sonitum quater arma dedere:instamus tamen inmemores caecique furore,et monstrum infelix sacrata sistimus arce.Tunc etiam fatis aperit Cassandra futurisora, dei iussu non umquam credita Teucris.Nos delubra deum miseri, quibus ultimus essetille dies, festa velamus fronde per urbem.Vertitur interea caelum et ruit oceano nox,involvens umbra magna terramque polumqueMyrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucriconticuere, sopor fessos complectitur artus:et iam Argiva phalanx instructis navibus ibata Tenedo tacitae per amica silentia lunaelitora nota petens, flammas cum regia puppisextulerat, fatisque deum defensus iniquisinclusos utero Danaos et pinea furtimlaxat claustra Sinon. Illos patefactus ad aurasreddit equus, laetique cavo se robore promuntThessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.Invadunt urbem somno vinoque sepultam;caeduntur vigiles, portisque patentibus omnisaccipiunt socios atque agmina conscia iungunt.Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegrisincipit, et dono divom gratissima serpit.In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hectorvisus adesse mihi, largosque effundere fletus,raptatus bigis, ut quondam, aterque cruentopulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illoHectore, qui redit exuvias indutus Achilli,vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,squalentem barbam et concretos sanguine crinisvolneraque illa gerens, quae circum plurima murosaccepit patrios. Ultro flens ipse videbarCompellare virum et maestas expromere voces: